monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 31
Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam. Solii gloriae tuae recordare: ne irritum facias foedus tuum nobiscum. Solium gloriae Dei non solum arbitremur Templum Iudaeae, quod saepe destructum est, sed omnem sanctum, in quo iuxta illud quod scriptum est: Thronum eius in terram allisisti, tunc alliditur, atque destruitur, quando multitudine peccatorum offenderit Deum; sed tamen qui sua culpa periit, Domini clementia sustentatur, quae mutatur severitate sententiae, si irritum faciat Dominus pactum suum, quo nos salvos futuros esse pollicitus est.