monumenta.ch > Hieronymus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 29
Exspectavimus, inquit, pacem et tempus curationis, et nullum est bonum; sed econtra turbatio: ut ubi prius fuerat cultus Dei atque tranquillitas, ibi seditionibus et hostili fremitu omnia complerentur. Si quando ergo nostra Sion, nosterque Iuda abiicitur, et abominatur illum anima Dei, nequaquam miremur, sed magis dicamus quod sequitur: