monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 27
Si enim, inquit, foras exire voluero, interfectos videbo: si ingredi civitatem, attenuatos et ossibus vix haerentes, famis necessitate conspiciam. Et quid mirum hoc de plebe et ignobili vulgo dicere? cum Prophetae quoque et sacerdotes, qui aliis prospera prophetabant, et qui debebant Legis aperire mandata, ipsi ierint in terram quam ignorabant, et captivitatis sustinuerint malum. Audiant hoc nostri Prophetae et Sacerdotes, quod nec intus nec foris propter negligentiam eorum sit ulla securitas: quod et eos scandalizent qui foris sunt, et eos qui intus, fame interire patiantur: et qui auctores fuerint peccandi, sint cruciatuum socii.