monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 24
Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrymam (sive deducant oculi vestri lacrymas) per diem et noctem, et non taceant (sive non cessent), quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. Dupliciter hic locus intelligitur, vel quod ipse Deus plangat populum suum, et oculi eius flere non cessent, vel certe imperet ut populorum oculi lacrymis fluant, nec leve esse quod plangendum sit; cum virgo filia populi sui contritione maxima et plaga intolerabili percussa sit.