monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 23
Ideo haec dicit Dominus de Prophetis, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: gladio et fame consumentur Prophetae illi. Et populi, quibus prophetarunt , proiecti erunt in viis Ierusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum (sive mala sua). Caveant pseudoprophetae, qui prospera promittendo, supplantant populum Dei, ne et ipsi pereant, et deceptus populus simili deleatur interitu, iaceantque in viis Ierusalem, et Domini praecepta calcantes, fame et gladio pereant, et non sit qui sepeliat eos; nec ignominiam eorum pulvere operiat poenitentiae. Et ipsi enim prophetae et populus, uxoresque eorum et filii et filiae, omnisque generatio absque ullo pollinctore in sterquilinium erit. Quanti iacent in viis Ierusalem! quot cernimus insepultos recipere mala sua, quae, Domino effundente, patiuntur!