monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 21
Quod autem dixit, iuxta Hebraicum, tertio ah, ah, ah, ad priora respondit, ubi Dominus fuerat comminatus, dicens: Gladio, et fame, et peste ego consumam eos: Quia igitur Prophetae, immo pseudoprophetae falsa polliciti sunt: ideo Dominus locutus est per Ieremiam: Nolite audire verba pseudoprophetarum, qui non a me missi sunt; sed sua voluntate venerunt.