monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 18
Sin autem in sceleribus permanentes, putaverimus votis atque sacrificiis redimere nos, vehementer erramus, iniquum arbitrantes Deum. Qui enim semel gladio, et fami, et pesti fuerit destinatus, nullis precibus erui potest. Unde et Prophetae dicitur, ne frustra roget quod impetrare non possit.