monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 16
Qui igitur diu distulit, et per patientiam noluit punire peccantes, quia in scelere permanserunt; recordabitur iniquitatum eorum; et quasi aegrotantium, et Deum non sentientium, peccata visitabit, ut ultra peccare desistant. Notandum autem in Scripturis sanctis quod semper peccatorum moveantur pedes, et Sanctis dicatur cum Moyse: Tu vero hic sta mecum . Et alibi scriptum sit: Laudate servi Dominum, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri .