monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 14
Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos (sive ne obliviscaris nostri). Qui apud Iudaeos quasi advena futurus es et viator, et vir vagus, et antiquam deserens mansionem, in nobis habitas; et nomen tuum invocatum est super nos , ut appellemur Christiani, idcirco non derelinquas nos, et ne obliviscaris nostri, quibus de futuro adventu tuo, omnium Prophetarum ora cecinerunt.