monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 11
Quare futurus es quasi colonus in terra, et quasi viator declinans ad manendum? quare futurus es velut vir vagus, aut fortis, qui non potest salvare? LXX: Quare factus es sicut advena in terra, et quasi indigena divertens ad manendum? numquid eris quasi homo dormiens, et quasi vir qui salvare non possit? Iudaei hunc locum sic intelligunt: Quare segregas te a populo tuo? et quasi viator propter unius horae refrigerium, non curas quali utaris hospitio, sed ad alia transiturus non salvas populum tuum, et templum quondam inclytum deseris? Nostri vero de futura Christi dispensatione dici putant, quod futurus sit peregrinus in terra, et parvo tempore terrae usurus hospitio, et quasi vir pertransiens ac robustus, relicto Israel, tendat ad gentium multitudinem; ut de loco ad locum, de populo ad populum, de Templo ad Ecclesiam transeat.