monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 5
Confusi sunt, et afflicti, sive erubuerunt et operuerunt capita sua; quia non poterant dicere cum Apostolo: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplamur . Propter terrae vastitatem, sive et terrae opera defecerunt, per quae ad Dei notitiam pergimus. Causaque perspicua: quia non venit, inquit, pluvia super terram. Mandatum est quippe nubibus ne pluerint super eam imbrem . Agricolae quoque, quorum unus loquitur, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis . Et in alio loco: Dei cooperatores sumus, operiunt caput suum, et confunduntur, intelligentes sine Dei gratia et adiutorio frustra se tendere.