monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 4
Maiores quoque qui deberent ipsi pergere ad hauriendas aquas, mittunt iuniores, in quibus cani non sunt sapientiae, et idcirco veniunt ad puteos, et non inveniunt aquas, quas patriarchas invenisse narrat historia . Reportant vasa sua vacua, iuniores videlicet: non quod aquae non fuerint; sed quod illi invenire non potuerint.