monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 3
Luxit Iudaea (sive Iuda) et portae eius corruerunt (sive vacuae factae sunt), et obscuratae (sive contenebratae sunt) super terram, et clamor Ierusalem ascendit. Maiores eius miserunt minores (sive iuniores) suos ad aquam: venerunt ad hauriendum (sive ad puteos) et non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua, confusi sunt et afflicti (sive erubuerunt), et operuerunt capita sua propter terrae vastitatem (sive et opera terrae, quoniam defecerunt), quia non venit (sive non erat) pluvia super terram: confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua. Tempore siccitatis, quando famem patitur multitudo audiendi et discendi sermonem Dei, luget Iudaea, cultum Dei prius habere se iactans, et confessionem verae fidei, portaeque eius vel vacuantur, vel corruunt, quas ad sensus referre debemus, per quos animae concipitur disciplina. Tunc obscurantur omnia et involvuntur tenebris; et nequaquam in Ierusalem ratio regnat et sermo doctrinae; sed clamor atque confusio.