monumenta.ch > Hieronymus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 28
Et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto. Haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus (sive et pars inobedientiae tuae adversum me). Quia nimia consuetudine malorum non potuerunt mutare naturam, non vitio conditoris, sed studio inoliti sceleris, propterea quasi stipulam vento raptatam dispergam eos in solitudinem, iuxta illud quod alibi scriptum est: Tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae . Facitque apostropham ad ipsam Ierusalem: quod haec sit sors eius, et ista pars, quam ipsa sibi elegerit , mensuram cumulatam atque perfectam, et supereffundentem , sive partem inobedientiae suae, qua noluit Deo acquiescere.