monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 26
Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. Hoc testimonio utuntur adversus Ecclesiam, qui diversas cupiunt asserere naturas; et tantam dicunt esse vel nigredinem vel varietatem peccatorum, ut in candorem, et unius coloris puchritudinem transire non possint: non attendentes hoc quod sequitur: Et vos poteritis benefacere cum didiceritis malum. Quidquid enim discitur, non naturae est, sed studii et propriae voluntatis: quae nimia consuetudine et amore peccandi quodammodo in naturam convertitur.