monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 25
Sin autem voluerimus delictis copulare delicta, et cumulum facere peccatorum, revelabuntur pudenda nostra, et ostendentur cunctis plantae nostrae, vel in praesenti saeculo, vel in futuro. Nihil est enim occultum quod non reveletur : quando implebitur illud Danielis: Isti resurgent in vitam aeternam, et illi in opprobrium et confusionem sempiternam .