monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 20
Civitates Austri clausae sunt, id est, tribus Iudae et Ierusalem, quae iuxta solitudinem ad Austrum versa est, et non est qui aperiat obsidione circumdatas. Translata est omnis Iudaea, sive omnis Iuda transmigratione perfecta: sive recepit quod merebatur, et completum est in ea, ut Septuaginta transtulerunt. Delirat in hoc loco, qui regem, Christum, et potentes, Angelos, vel Apostolos intelligit, ut assumant corpus humilitatis, et in pulvere sedeant, et amittant vel rex, vel potentes, de capite suo coronam; et gloriam Iudae esse translatam, quando in passione completum est: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Verbum Hebraicum GEBIRA. Aquila et Symmachus dominatricem et dominam interpretati sunt, quod Septuaginta putaverunt GEBUROTH, potentesque dixerunt.