monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 19
Dic regi et dominatrici (sive dicite regi et potentibus): Humiliamini, sedete, quoniam descendit (sive sublata est) de capite vestro corona gloriae vestrae. Civitates Austri clausae sunt, et non est qui aperiat. Translata est omnis Iudaea (sive translatus est omnis Iuda) transmigratione (sive captivitate) perfecta. Prophetae praecipitur, ut loquatur regi Iechoniae et matri eius, quam dominam et dominatricem, sive reginam appellat, ut humilientur et in pulvere sedeant: perdidisse enim eos regiam dignitatem, et regi tradendos Babylonio.