monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 17
Plorans plorabit Ierusalem (sive plorans plorabit et deducet oculus meus lacrymam): quia captus est grex Domini (sive doloremque meum tacitis gemitibus dissimulare non possum). Omnis autem causa cruciatuum est, quod captus sit grex Domini. Dicamus Iudaeis et nostris iudaizantibus, qui simplicem tantum et occidentem sequuntur historiam, nisi audieritis abscondite, hoc est, in mysterio, sive in tenebris, quas posuit Deus latibulum suum , et iuxta Salomonem, ut intelligant parobolam et tenebrosum sermonem, plorabit anima Prophetae, sive ipsorum a facie superbiae, dum per contumaciam resistunt Deo.