monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 16
Sin autem, inquit, me audire nolueritis in abscondito , iuxta Aquilam, in tenebris, plorabit anima vestra, sive iuxta Septuaginta, a facie superbiae; ut ne gemitus quidem et ploratus liber sit, ne victorum offendantur oculi. Possumus autem et sic locum istum interpretari: Salvator loquitur: Operamini dum dies est: veniet nox quando nullus ultra potest operari . De hoc tempore et Isaiae vaticinium est: Stellae enim coeli et Orion, et omnis ornatus coeli lucem non dabunt, et tenebrabuntur orto sole, et luna non dabit lucem . Sophonias quoque in eadem verba consentit, dicens: Dies tribulationis et angustiae: dies miseriae, et perditionis: dies tenebrarum et turbinis: dies nubis et caliginis . Prius ergo quam iudicii tempus adveniat, et offendant pedes nostri ad montes tenebrosos, adversarias scilicet fortitudines, quae tormentis et cruciatibus praepositae sunt, agamus poenitentiam, ne exspectantes lucem, noctis tenebris involvamur; sciamusque, nisi hoc fecerimus, ploraturam animam, vel Dei, vel Prophetae, a facie nostrae superbiae, Dei verba audire nolentium: unde et ipse Propheta dicit: