monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 12
Audite et auribus percipite: Nolite elevari, quia Dominus locutus est. Quia supra dixerat. omnis uter implebitur vino: ita ut reges quoque, et sacerdotes, et prophetae, et omnes habitatores Ierusalem implerentur ebrietate, propterea iungit et dicit: Audite et auribus percipite, tam extrinsecus, quam intrinsecus, tam mente, quam corpore; et nolite elevari per superbiam, cogitantes fragilitatem vestram, et quod nullus sit, qui pro qualitate peccati hac ebrietate careat.