monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 9
Dices ergo ad eos (sive ad populum) sermonem istum. Haec dicit Dominus Deus Israel: Omnis laguncula (sive uter) implebitur vino Et dicent ad te: Numquid ignoramus quod omnis laguncula (sive uter) impleatur vino? Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius, et reges qui sedent de stirpe (sive filios) David super thronum eius, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Ierusalem ebrietate: et dispergam eos, virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus: Non parcam (sive non desiderabo) et non concedam, neque miserebor, ut non disperdam eos. Verbum Hebraicum NEBEL; Aquilae prima editio, lagunculam; secunda ipsum nebel; Symmachus, craterem; LXX, utrem; Theodotio, vas, interpretati sunt: quod omne non oleo, non aqua, non melle, non lacte, non alia qualibet materia liquentis elementi, sed vino, et ebrietate completur: ostendens, nos vas esse fragile iuxta Apostolum dicentem: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus ; nec posse fieri, ut non illud impleatur in nobis quod scriptum est: Non enim habitat in carne mea bonum. Et iterum: Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc operor . Ac deinde: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Hac autem ebrietate, qua obliviscimur praeceptorum Dei, et vitiis atque peccatis omnis impletur humana conditio, dicente Propheta: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens , non ad comparationem Dei (ut veteres et novi haeretici volunt, et patroni haereticorum), sed ad scientiam eius: Homo enim videt in facie, Deus in corde ; et quod nobis interdum mundum videtur, illius oculis sordidum deprehenditur: non solum vulgus ignobile vilisque plebecula, sed reges Ecclesiarum de stirpe, sive filii David, qui sedent resupini erectaque cervice, et protento aqualiculo super thronum eius. Sacerdotes quoque ipsi, secundus in ecclesiastico honore gradus, et prophetae, qui videntur habere scientiam Scripturarum, et omnes habitatores Ierusalem, pro varietate peccatorum complentur: sive Iuda, ut addidere Septuaginta.