monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 7
Sed et ipse sermo divinus cur hanc posuerit similitudinem, exponit dicens: Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos hominis: sic agglutinavi et adhaerere mihi feci omnem domum Israel, et omnem domum Iuda, decem videlicet et duas tribus, ut essent mihi in populum nominatum et in laudem et in gloriam; et pro his omnibus non audierunt me, sed sua vitia sunt secuti.