monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 6
Quod lumbare si aquam tetigerit, et Euphratis fluenta transierit, ita ut Assyriae regionis humoribus imbuatur, perdit pristinam fortitudinem, et computrescit, atque dissolvitur. Et quamvis in usum Dei redeat, tamen pristinam pulchritudinem habere non potest, non duritia Dei, sed suo vitio: quia nolunt audire verba eius, et ambolant in pravitate cordis sui, sive quod sibi rectum videtur, hoc faciunt.