monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 5
Qui nihilominus et post reditum, Dei praecepta non fecit; sed secutus deos alienos, ad extremum etiam in Dei Filium misit manus, et aeterna perditione contabuit. Omnis quoque vir sanctus lumbare Dei est, qui assumptus de terra et de terrae limo, Dei consortio copulatur, et quodammodo quae in Ecclesia eius videntur obscena, maiori diligentia operit, atque circumdat, ne gentilium et haereticorum morsibus pateant.