monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 3
Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri: sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, et omnem domum Iuda, dicit Dominus, ut esset mihi in populum, et in nomen et in laudem, et in gloriam, et non audierunt. Cinctorium, sive lumbare, quod Dei renibus iungitur, populus Israel est, qui in lini similitudinem assumptus de terra, et illotus, nec mollitudinem habuit, nec candorem, et tamen per illius misericordiam adhaesit Deo.