monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 25
Et erit, si eruditi didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo, vivit Dominus: sicut docuerunt populum meum iurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei. Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, dicit Dominus. Si translati de haeresi in Ecclesiam, didicerint vias populi Dei, et iuraverint in nomine Domini, et non in nomine idolorum, quae de suo corde finxerunt, aedificabuntur a Domino, et erunt pars populi eius. Quod si translati in Ecclesiam, perversorum dogmatum reliquias tenuerint, et non audierint verba Domini, evelletur gens illa de medio populi Dei, evulsione et perditione perpetua: ut nequaquam eis ullus locus poenitentiae relinquatur.