monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 21
Dicitur autem hoc et Ecclesiasticis, qui verba Domini, et doctrinam eius mala conversatione disperdunt. De quibus infertur: Cleri eorum non proderunt eis. Quid enim eos iuvare poterit episcopi nomen et presbyteri, vel reliquus ordo Ecclesiasticus, cum magis graventur dignitatibus suis, et potentes potenter tormenta patiantur; et quando eis plus creditum fuerit, tanto plus requiratur ab eis .