monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 20
Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt: haereditatem acceperunt, et non eis proderit. LXX: Seminastis triticum, et spinas messuistis: cleri eorum non proderunt eis. Meliora, inquit, exspectaverunt, et venerunt pessima: sperabant prospera, et adversa perpessi sunt: acceperunt a Domino rerum omnium abundantiam, quae eis non proderit. Iuxta Septuaginta vero, omnes haeretici quasi triticum seminant, et spinas metunt, exspectante Domino, ut facerent fructum, et non fecerunt iudicium, sed clamorem.