monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 18
Luxitque super me: desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde. Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devoravit ab extremo terrae usque ad extremum eius: non est pax universae carni. LXX: Propterea dissipatione dissipata est terra, et reliqua. Hoc quod posuimus, luxitque super me, iuxta Hebraicum priori versiculo copulatur, ut sit sensus: Posuerunt eam in dissipationem, hoc est, haereditatem meam: Luxitque super me, meo auxilio destituta. Iuxta LXX vero loquitur Deus, quod propter illum terra sit dissipata et redacta in solitudinem, quia nullus sit qui corde recogitet, nec ulla pax universae carni. Neque enim pacem Dei potest recipere. Sapientia enim carnis inimica est Deo; et qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Porro iuxta Hebraicum, ideo Iudaea omnis est desolata, quia nullus est, qui corde recogitet Deum, nec residuus, qui possit evadere.