monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 17
Propter illos enim pars Domini conculcatur, atque polluitur, ut ubi quondam erat hospitium, ibi sit habitaculum bestiarum. Alii vero non praepositos plebis et Sacerdotes, sed hostium intelligunt principes, qui Ierusalem, id est, vineam Domini dissiparunt.