monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 16
Pastores multi demoliti sunt (sive disruperunt) vineam meam, conculcaverunt (sive polluerunt) partem meam: dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis (sive inviam). Posuerunt eam (sive posita est) in dissipationem . Audiant haec qui principes volunt esse populorum, quod non solum pro se, sed et pro commissis sibi gregibus reddituri sunt rationem in die iudicii.