monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 11
Haereditas enim Domini, Israel, et funiculus haereditatis eius. Quod autem ait: Dedi dilectam animam meam in manum inimicorum eius, illud est, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo resumendi illam . Facta est autem haereditas quondam Domini populus Iudaeorum contra eum quasi leo in silva: quando pari adversus illum in passione voce clamavit.