monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 2
Et tu, Domine, nosti me: vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. Nullum, inquit, scandalum est quod impii, sive omnes haeretici pro tempore floreant: Tu, enim, Domine, nosti me, et vidisti me, et probasti cor meum tecum. Quem ita novit Pater Deus quomodo Filium suum? Nemo enim cognoscit Filium nisi Pater: et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare . Licet, inquit, proficiant, licet filios generent, et faciant fructum haeretici, et prope sis tu ori eorum, et longe a renibus eorum, id est, conscientia: tamen non parva est consolatio, quod quasi pecora saginantur ad victimam. Congrega eos in urbem Ierusalem, sive in sua conciliabula: ut quasi victimae caedantur in mortem, et tunc sanctificentur, cum Ecclesiastico fuerint mucrone iugulati: interfectio enim haereticorum, salus eorum est qui decepti fuerant.