monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 1
Iustus quidem es tu, Domine, si disputem tecum (sive quia satisfaciam tibi): verumtamen iudicia loquar ad te. Quid est quod via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt? plantasti eos et radicem miserunt, proficiunt (sive generaverunt filios, et faciunt fructum): prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Contra omnes quidem inique agentes ista disputatio est, et septuagesimi secundi psalmi breviter sententia comprehenditur, in qua Propheta ait: Quam bonus Deus Israel, his qui recto sunt corde! Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns, etc. . Sed proprie contra haereticos dicitur, qui cum sint impii, via eorum prosperatur; generantque filios eos quos in haeresi deceperunt: et praevaricantur, et inique agunt, ita ut Ecclesiam spolient, et dum in pravitate sententiae perseverant, iactant se a Deo esse plantatos, et radicem misisse, generasse filios et attulisse fructum: qui cum Christi nomen saepius replicent, habitatorem suum non habent Deum, iuxta illud Isaiae: Populus hic labiis me honorat: cor autem eius longe est a me .