monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 0, 2
Hoc ego cum facere cuperem, et haereticorum rabiem declinare , et iuxta Ismeniam, mihi canens et meis, illudque propheticum revolverem: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui et silui de bonis , non est passus diabolus me optata quiete contentum, Scripturarum sanctarum explanationi insistere, et hominibus linguae meae, Hebraeorum, Graecorumque eruditionem tradere; sed id agit diebus et noctibus, et aperte, et per insidias veris falsa miscendo, immo universa mendacia subdolo melle circumlinens, ut qui audit verborum dulcedinem, venena pectoris non formidet: pacem pollicetur, ut graviora bella exerceat: ridet, ut mordeat: manum offert, ut ex improviso simplicem interficiat Abner . Nimirum hoc illud est quod et Apostolus loquebatur: Non enim eius ignoramus astutias . Hic tacet, alibi criminatur: mittit in universum orbem epistolas biblinas prius auriferas, nunc maledicas, et patientiam nostram de Christi humilitate venientem, malae conscientiae signum interpretatur.