monumenta.ch > Ambrosius > csg97.81 > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 43
Nomen quoque ipsius civitatis nequaquam erit, ut prius Ierosolyma, quae interpretatur visio pacis, sed ADONAI SAMA quod in Latinum sermonem vertitur, Dominus ibidem, qui recedat numquam ab ea, ut a priori populo ante discessit dicens ad discipulos: Surgite, abeamus hinc . Et ad Iudaeos: Relinquetur vobis domus vestra deserta : sed aeternam habeat possessionem, et sit ei ipse possessio, iisdem discipulis repromittens: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi .