monumenta.ch > Hieronymus > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 42
Ad Meridiem vero Simeon, Issachar et Zabulon, qui tres Liae filii sunt. Porro ad Occidentem Gad, Aser et Nephthali: quorum priores duo filii Zelphae sunt ancillae Liae, tertius filius Balae ancillae Rachelis. Quis sapiens et intelligit haec: intelligens et cognoscet ea? Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis: praevaricatores vero corruent in illis (Osee, XIV, 10). Has duodecim portas, sive exitus, pro qualitate meritorum atque virtutum singulis tribubus sub Apostolicis et Patriarcharum nominibus arbitror delegatas: de quibus et in Apocalypsi Ioannis apertius scribitur, et multa divinarum Scripturarum sacramenta testantur . Et necesse est, ut talis civitas decem et octo millium per circuitum teneat calamorum: sub quo numero, et in duodevigesimo psalmo lex naturalis est scripta, gratiaque Evangelii describitur: quibus Ecclesia, id est, urbs Salvatoris exstructa est.