monumenta.ch > Hieronymus > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 41
Primum enim plagae Aquilonis opponuntur tres portae, sive exitus civitatis, quorum est primogenitus Ruben, et Iudas regiae stirpis auctor, et Levi super cuius nomine, in tabernaculo et sacrorum descriptione nil dictum est: ut primogenita possidentes, quasi genus regale et sacerdotale, Aquilonis frigora contemnamus. Secundo vero ad Orientem est Ioseph, Beniamin, et Dan: ambo filii Rachel, et unus Balae ancillae eius.