monumenta.ch > Hieronymus > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 39
Ad Occidentem vero Ephraim, et Manasses, et Beniamin, duo videlicet filii Rachelis: quia Ioseph pro tribu Levi, quae sacrificiis deputata est, in duas tribus Ephraim et Manasse divisa est. Ad Aquilonem autem Dan, et Aser, et Nephthali, quorum primus et tertius filii sunt Balae ancillae Rachelis, secundus filius Zelphae ancillae Liae ignobiles, et ad Aquilonem positi: quippe qui ex ancillarum inter se dissidentium stirpe generati sint.