monumenta.ch > Hieronymus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 35
Et quia Gad interpretatur tentatio, in possessione eius de palmetis transimus ad aquas contradictionis usque Cades, quae interpretatur sancta, ut intelligamus nos etiam post victoriam mundi debere esse sollicitos, et semper in metu, et recordari illius versiculi: Tentatio est vita hominum super terram ; et ad sanctitatem, adversariis impugnantibus, pervenire: sicque obtinere victoriam, ut e vicino torrentem plenum imbrium contemplemur.