monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 34
Cades autem quae in libro Iosue appellatur Cades-Barne, in deserto est, quod extenditur usque ad urbem Petram: Mariboth vero quod interpretatur contradictionis, non vocabulum loci est, ut plerique aestimant, sed aquarum, in quibus populus Domino contradixit, et Moyses offendit Deum, dicente Psalmo: Tentaverunt eum ad aquam contradictionis, et afflictus est Moyses propter eos . Omnisque terrae sanctae haereditas ab Australi plaga iuxta terminos Aegypti, Rhinocorura et torrente finitur.