monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 32
Et super terminum Zabulon, a plaga Orientali usque ad plagam maris, Gad una. Et super terminum Gad ad plagam Austri in Meridiem, et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: haereditas contra mare magnum. Haec est terra quam metiemini tribubus Israel, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus. Quod in quinque et septem tribubus semper in fine ponitur una, subintelligitur vel pars, vel possessio, vel haereditas: licet Aquila et Symmachus interpretentur genere neutrali τὸ ὅριον, quod significat terminum. Illudque breviter attendendum, in extrema quinque tribuum, tribum Gad, quae in priori descriptione fuit trans Iordanem, poni in eam partem quam prius Iudas tenuit, ad plagam videlicet Austri in meridiem, et esse terminum de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, haereditatem contra mare magnum: Thamar ipsam, de qua iam diximus, quam nunc Palmyram vocant, et olim a Salomone constructa est: palma enim Hebraeo sermone Thamar appellatur, et ab eo quod ibi palmeta sint plurima, quidam putant hoc sortitam vocabulum.