monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 30
Sexta Nephthali, in Galilaea usque ad Iordanem, ubi Tyberias, quae olim appellabatur Chenereth. Septima Dan usque Ioppem, ubi sunt turres Ailon, et Selebi, et Emaus, quae nunc appellatur Nicopolis: licet postea legerimus, quod ceperint sibi, transcensis aliis tribubus, urbem Lesem in tribu Dan, quae hodie appellatur Paneas. Cum haec se ita habeant, et inter priorem tribuum descriptionem et quae nunc habetur, tanta diversitas sit, hoc consideremus quomodo et in praesenti descriptione, et in praeterita inter tribum Iuda et Beniamin urbs, et Templum collocatum sit. Et in priori quidem descriptione Iudas erat ab Austro, et Beniamin ab Aquilone: hic vero econtrario fit, ut Iudas sit ab Aquilone, et Beniamin ab Austro: post quem secundus est Simeon, tertius Isachar, et quartus Zabulon, quintus Gad: quinque videlicet tribus, sicut in consequentibus dicitur; scriptum est enim: