monumenta.ch > Hieronymus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 28
Ex quo Scripturae sanctae sacramenta miranda sunt, et cogitanda magis, quam eloquio proferenda . In priori enim divisione terrarum trans Iordanem per Moysen duabus tribubus Ruben, et Gad, et dimidiae tribui Manasse terra divisa est (Iosue, XIII): intra Iordanem autem per Iosue filium Nun, et Eleazar filium Aaron, Iudas possedit ab Austro (Iosue, XV); et Ephraim, et Manasse tribus dimidia, ab Aquilone (Iosue, XVIII). Postea vero de Silo missis exploratoribus per singulas tribus, et descriptione terrae allata ad Iosue et Eleazar, Beniamin iuxta Iudam ab Austro, et iuxta Ephraim et dimidiam tribum Manasse accepit possessionem.