monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 27
Hoc est enim quod dicit: E regione, sive contra faciem viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem, sive usque ad terminum maris: ut sint primitiae inter septem et quinque tribus, et in ipsis primitiis civitas, et suburbana eius, et in medio civitatis sanctuarium templi. Sed et de possessione Levitarum et de possessione civitatis quidquid reliquum est, principi deputabitur: eritque pars extrema septem tribuum vicina primitiis et civitati, et templo in tribu Iuda; et pars extrema quinque tribuum eodem iure quo supra in tribu Beniamin, ipsa extrema pars ad principem pertinebit.