monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 26
De possessione quoque Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin, et ad principem pertinebit. De hoc principe supra plenius disputatum est, et quod tantum solus acciperet quantum una tribus. Nunc autem aliud discimus, quod ex cunctis tribubus quidquid reliquum fuerit, hic solus accipiat: ut nulla tribus sit, quae principi dona non offerat: non aliunde, sed ex primitiis quae templo et sanctuario et delegatis urbis partibus serviunt.