monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 24
Si enim viginti quinque millia calamorum, qui senos cubitos habent et palmum unum, faciunt nostra, hoc est, Romana sexaginta, et unum millia, et sexcentos sexaginta septem passus; nulli dubium est, haec in quadruplum supputata superiorem efficere numerum. Ex quo perspicimus omnia intelligenda spiritaliter, Ecclesiae possessionem multo latiorem esse, quam quondam fuit in Iudaea, qui ne accepere quidem partes terrae sanctae: sed ex singulis tribubus quadraginta octo civitatum, non ex pleno possessionem, sed habitationem et hospitia susceperunt: ut ipsi quoque qui videntur laici, nec pervenisse ad sacerdotalem et Leviticum gradum: tamen si operentur in Domini civitate, vescantur de sancta terra, terra mitium, terraque credentium, quorum unus loquebatur: Credo videre bona Domini, in terra viventium .