monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 23
Operarii autem, inquit, sive qui serviunt in operibus civitatis, erunt ex omnibus tribubus Israel: ut nullus se ab opere civitatis immunem putet, sed omnes certatim exstruant Ecclesiam. Quod in tabernaculo quoque factum legimus, ut pro varietate virium, alius aurum et argentum, coccum, byssum, et purpuram, variaque et diversa subtegmina: alii pelles et caprarum offerant pilos: et cum essent dona diversa pro qualitate substantiae, unum donantium esset praemium: immo maius eorum qui parva quidem obtulerint, sed maiora pro viribus, in exemplum viduae pauperis, quae duo minuta in gazophylacii dona mittebat; Domini est iudicio laudata, dicentis: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plusquam omnes misit: Nam omnes hi ex abundantia sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit misit . Sicut ergo diximus de operibus civitatis, sic illud breviter perstringendum est, quod omnes primitiae sanctuarii, et possessio civitatis pariter supputata per quadrum contineat, millia ducenta quadraginta sex, et partem tertiam.