monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 22
Omnes primitiae viginti quinque millium per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et possessionem civitatis. Post urbis sanctae descriptionem, et suburbana eius, reliquam partem primitiarum sanctuarii decem millia calamorum in Orientem, et alia decem millia ad Occidentem tendentium, delegari vult his, qui opera civitatis exercent ad varios usus, quibuscumque urbs indiget: ut scilicet serantur, et ex frugibus quae in hoc terrae nascuntur spatio, vescantur operarii, qui vel moenia urbis exstruunt, vel interrupta et ruinosa restituunt, ut habeat civitas cultum suum, et sarta tecta, cum poposcerit necessitas, instaurentur. Et haec non solum in Israel, vel in possessione terrae sanctae spiritaliter Ecclesiae mysterio continetur: sed in Romano quoque fieri probamus imperio, ut quaedam villae sint pertinentes ad iura urbium, vel regia munificentia, vel haereditatibus et donatione multorum, ne scilicet paulatim aedificia collabantur, et aedes publicae, quae ornamento sunt civitati, longa vexentur incuria.